HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 5: De opere tertiae diei.

#Gen. I

Tertia die aquas sub firmamento congregavit Deus in unum locum. Quae licet plura obtineant loca, tamen, quia omnes continentur in visceribus terrae in unum locum congregatae dictae sunt. Et potuit esse, ut aquae quae totum aeris spatium occupabant vaporabiles, solidatae modicum obtineant locum, vel terra paululum subsedit, ut eas tanquam in matrice concluderet, et sic apparuit arida, quae quasi latens sub aquis, proprie humus dicta est, sed cum apparuit arida eadem dicitur terra, quia teritur pedibus animantium. Vel circumpositis tribus elementis dicitur solum, quia solida. Dicitur tellus, quia tolerat labores hominum: Congregationes aquarum vocavit maria, Hebraeorum idiomate, qui quaslibet aquarum congregationes vocant maria. Completo ergo aquarum opere subditur: Et vidit Deus quod esset bonum; et addidit aliud opus illi, cum dixit: Germinet terra. Nec de opere germinandi tantum intelligendum est, sed de potentia, quasi potens sit germinare. Produxit enim de terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum secundum genera sua. Patet quia non per moras temporum, ut modo, produxit plantas suas terra, sed statim in maturitate viridi, in qua, et herbae seminibus, et arbores pomis onustae sunt. Notandum quod dictum est, virentem. Quidam dicunt mundum in vere factum, quia viror illius temporis est, et fructificatio. Alii quia legunt lignum faciens fructum, et additum, herbam habentem semen, factum dictum in Augusto sub leone. Sed in Martio factum dogmatizat Ecclesia. Nota cum primo ait, facientem semen, et addit, habens unumquodque sementem, quia sementis proprie dicitur, dum adhuc est in sementino: semen vero cum seminatur; seminium vero, vel sementum cum seminatum est. Distinguitur tamen aliter sementis frugum et arborum, semen animalium; seminium cujusque rei exordium. Nec nos moveat, quia in dispositione elementorum videtur aer non dispositus, quia non est nominatus, sed dispositus est, cum liber aer ab aquis notam nobis formam accepit.